- PLUMBINUM vulgo PIOMBINO
- PLUMBINUM, vulgo PIOMBINOoppid. amplum et munitum Hetruriae, in agro Senensi, in ora maris Tyrrheni, sub proprio Principe, e gente Ludovisia. Cum praesidio tamen Hispanico Medium fere inter Orbetellum in Eurum, et Liburnum in Circium 50. milliar. utrinque, uti a Senis, 10. ab Ilva Insul. quae sub eodem Principe. Crevit autem Plumbinum ex ruinis Populonii. Fons hîc insignis, e quo canalibus quinis, ad littus latices dulces ducuntur, in usum nautarum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.